Hyppää sisältöön

Kim et Trump convenerunt

Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et praesidens Donald Trump in Vietnamia convenerunt de dearmatione nucleari collocuturi. Nec tamen iis contigit, ut concordiam invenirent, sed rebus infectis ex conventu domum redierunt. Id inopinate factum est, quod Kim paulo ante dixerat se ad arma nuclearia exuenda paratum esse. Trump autem censuit illum id tantum voluisse, ut sanctiones Coreanis impositae tollerentur.

käynnistyskerrat 2 277
Lataa tiedosto

Kuuntele myös