Jump to content

Aphrodite

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Aphrodite (Petrus Louÿs).
Caput Aphrodites Cnidiae (c. 150 a.C.n.)

Aphrodite (Graece Ἀφροδίτη, Latine Venus), dea amoris et formae, nata est ex Urano, cuius castrati semen in mare ad Cyprum ceciderat[1]. In antiquiore mythologia Graeca (verbi gratia apud Homerum) dicitur ex Iove et Dione, Oceani et Tethyos filia, nata esse[2]. Aphrodite nupta erat Hephaesto, sed Arem amabat; praeterea inter mortales amavit Adonidem et Anchisam, cui Aeneam, heroem Troianum peperit. In bello igitur Troiano Troianis favit, Graecis restitit. Troia deleta Aphrodite Aeneam adiuvit, ut fugeret.

  1. ↑ Hesiodus, Theogonia 188-206. Etymologia e nomine Graeco ἀφρός = spuma.
  2. ↑ Quocirca Pausanias in Platonis Symposio (180d sqq.) duas Aphroditas discernit, vetustiorem ex Urano et 'Caelestem' ideo appellatam, iuniorem e Iove et 'Popularem' appellatam (Πάνδημov).

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • West, Martin L. 2000. "The name of Aphrodite". Glotta 76:134-138. (Anglice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aphroditen spectant.
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!