Epsilon Pegasi
Appearance

Epsilon Pegasi, aliquando ε Pegasi notata, olim Enif appellata,[1] est stella maxime luminosa in septentrionali Pegasi constellatione sita.
Epsilon Pegasi est stella supergigantea rubra, in classim spectralem K2 Ib-II(d)(da) digesta. Quae inter undeciens et duodeciens massa Solis esse et magnitudinem ingentem habere aestimatur, centiens octogiens ter maiorem radio Solis.[2] Ex hoc expanso involucro, circiter octiens milliens quingentiens luminositatem Solis[3] temperaturā effectivā(d)(en) 4100 K radiat.[2] Quamquam inter supergiganteas rubras rite numeretur, eius color, quum stella sit classis K, oculo nudo magis auranticus apparet. Stellae rubrae et auranticae sunt Sole frigidiores.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Epsilon Pegasi spectant. |