Jump to content

Flavius Rufinus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Flavius Rufinus (qui natus est circa annum 335 Elusae[1] in Aquitania; necatus die 27 Novembris 395) fuit Theodosio primo eius nominis Augusto et Arcadio regnantibus vir maximae in re publica auctoritatis in imperii Romani parte ad orientem solem vergenti.

Rufinus, qui ab anno 388 magister officiorum fuerat[2]: dignitatem huius magisterii auxisse videtur et anno 391 cum Theodosii exercituum ducibus Timasio et Promoto convicium habuit ita ut paulo post necis Promoti instigator a fama designaretur[3]. Postea inde ab anno 392 praefectus praetorio per orientem et dignitate et potentia floruit et secundus post imperatorem visus est[4]. Quo eodem anno Arcadio Augusto collega ad consulatum ascendit[5]. Praefectus comitem orientis Lucianum ob offensam divinam familiam usque ad mortem verberasse dicitur[6]. Mense Maio 394 a Theodosio in Occidentem adversus Eugenium proficiscente praecipuus consiliarius Arcadii in Oriente relictus est[7] cuius Theodosio mortuo custos factus est.[8] Eodem munere in occidente fungebatur Stilicho apud Honorium. At mense Novembri anni 395 Rufinus a Gaina duce, quem Constantinopolim ipse arcessiverat, Claudiano teste Stilichonis iussu necatus est[9]. Mortuus repetundarum, praevaricationis, officiorum venditionis atque etiam proditionis accusabatur[10]. Econtra Libanius eum laudare solebat[11]

Rufinus Christianus fuit.

  1. ↑ In Rufinum I.146. Zosimus IV.51.1
  2. ↑ Zosimus IV.51.1
  3. ↑ Zosimus IV.51.1-3. Claudianus, de consulatu Stilichonis I.101 et In Rufinum II.316-7.
  4. ↑ Zosimus IV.52. Eunapius fr. 59. Ambrosius Ep. 52: Rufinus enim ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus praetorio.
  5. ↑ In Rufinum II.82.
  6. ↑ Fortasse anno 393: Zosimus V.2.1-4, Seeck, "Libanius gegen Lucianus", Rheinisches Museum, 1920-4: 95-6.
  7. ↑ Zosimus IV.57.4.
  8. ↑ Eunapius fr. 62 et 65. Orosius VII.37.1
  9. ↑ Zosimus V.7.1-6.
  10. ↑ Zosimus V.1, Claudianus In Rufinum I.176sqq., Eunapius fr. 63, Hieronymus Ep. 60.16, Orosius VII.37.1
  11. ↑ Ep. 1061, 1083, 1110

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Antecessores:
Flavius Eutolmius Tatianus et Quintus Aurelius Symmachus
Consul
392
cum
Imp. Caesare Flavio Arcadio Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus III et Flavius Abundantius ; Imp. Caesar Flavius Eugenius Augustus