Jump to content

Vexilla Regis

E Vicipaedia
Vexilla regis prodeunt

Vexilla Regis est hymnus et oratio, quae sanctam crucem laudat. Hic hymnus praesertim Tempore Passionis atque in festis Inventionis et Exaltationis Sanctae Crucis ad Vesperas, Die vero Passionis Domini ad processionem canitur. Verba huius hymni e poemate a Venantio Fortunato scripto desumpta sunt.

Vexilla regis prodeunt,
fulget crucis mysterium,
quo carne carnis conditor
suspensus est patibulo.
Confixa clavis viscera
tendens manus, vestigia
redemptionis gratia
hic inmolata est hostia.
Quo vulneratus insuper
mucrone diro lanceae,
ut nos lavaret crimine,
manavit unda et sanguine.
Inpleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
dicendo nationibus:
regnavit a ligno Deus.
Arbor decora et fulgida,
ornata regis purpura,
electa, digno stipite
tam sancta membra tangere!
Beata cuius brachiis
pretium pependit saeculi!
statera facta est corporis
praedam tulitque Tartari.
Fundis aroma cortice,
vincis sapore nectare,
iucunda fructu fertili
plaudis triumpho nobili.
Salve ara, salve victima
de passionis gloria,
qua vita mortem pertulit
et morte vitam reddidit.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]